Tum ille: 'Istuc quidem considerabo, nec vero sine te. sed de te ipso quid est' inquit quod audio? Quanam inquam de re? Relictam a te veterem Academiam tractari autem novam. Quid ergo inquam Antiocho id magis licuerit nostro familiari, remigrare in domum veterem e nova, quam nobis in novam e vetere? certe enim recentissima quaeque sunt correcta et emendata maxime. quamquam Antiochi magister Philo, Est inquit ut dicis; sed ignorare te non arbitror quae contra Philonis Antiochus scripserit.