Immo vero et ista, et simul adsidamus inquam si videtur. Sane istuc sum enim admodum infirmus. sed videamus idemne Attico placeat fieri a me quod te velle video. Mihi vero ille; quid est enim quod malim quam ex Antiocho iam pridem audita recordari et simul videre satisne ea commode dici possint Latine? Quae cum essent