Sed quo potius utar aut auctore aut teste quam te? cuius edidici etiam versus, et lubenter quidem, quos in secundo de consulatu Urania Musa pronuntiat: Principio aetherio flammatus Iuppiter igni Vertitur et totum conlustrat lumine mundum Menteque divina caelum terrasque petessit, Quae penitus sensus hominum vitasque retentat Aetheris aeterni saepta atque inclusa cavernis. Et, si stellarum motus cursusque vagantis Nosse velis, quae sint signorum in sede locatae, Quae verbo et falsis Graiorum vocibus erant, Re vera certo lapsu spatioque feruntur, Omnia iam cernes divina mente notata. Principio aetherio flammatus Iuppiter igni Vertitur et totum conlustrat lumine mundum Menteque divina caelum terrasque petessit, Quae penitus sensus hominum vitasque retentat Aetheris aeterni saepta atque inclusa cavernis. Et, si stellarum motus cursusque vagantis Nosse velis, quae sint signorum in sede locatae, Quae verbo et falsis Graiorum vocibus erant, Re vera certo lapsu spatioque feruntur, Omnia iam cernes divina mente notata.