Nam primum astrorum volucris te consule motus Concursusque gravis stellarum ardore micantis Tu quoque, cum tumulos Albano in monte nivalis Lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas, Vidisti et claro tremulos ardore cometas, Multaque misceri nocturna strage putasti, Quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae, Cum claram speciem concreto lumine luna Abdidit et subito stellanti nocte perempta est. Quid vero Phoebi fax, tristis nuntia belli, Quae magnum ad columen flammato ardore volabat, Praecipitis caeli partis obitusque petessens? Aut cum terribili perculsus fulmine civis Luce serenanti vitalia lumina liquit? Aut cum se gravido tremefecit corpore tellus? Iam vero variae nocturno tempore visae Terribiles formae bellum motusque monebant, Multaque per terras vates oracla furenti Pectore fundebant tristis minitantia casus, Nam primum astrorum volucris te consule motus Concursusque gravis stellarum ardore micantis Tu quoque, cum tumulos Albano in monte nivalis Lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas, Vidisti et claro tremulos ardore cometas, Multaque misceri nocturna strage putasti, Quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae, Cum claram speciem concreto lumine luna Abdidit et subito stellanti nocte perempta est. Quid vero Phoebi fax, tristis nuntia belli, Quae magnum ad columen flammato ardore volabat, Praecipitis caeli partis obitusque petessens? Aut cum terribili perculsus fulmine civis Luce serenanti vitalia lumina liquit? Aut cum se gravido tremefecit corpore tellus? Iam vero variae nocturno tempore visae Terribiles formae bellum motusque monebant, Multaque per terras vates oracla furenti Pectore fundebant tristis minitantia casus,