Atque ea, quae lapsu tandem cecidere vetusto, Haec fore perpetuis signis clarisque frequentans Ipse deum genitor caelo terrisque canebat. Nunc ea, Torquato quae quondam et consule Cotta Lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex, Omnia fixa tuus glomerans determinat annus. Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo Ipse suos quondam tumulos ac templa petivit Et Capitolinis iniecit sedibus ignis. Tum species ex aere vetus venerataque Nattae Concidit, elapsaeque vetusto numine leges, Et divom simulacra peremit fulminis ardor.