Haec, etiamsi ficta sunt a poe+ta, non absunt tamen a consuetudine somniorum. Sit sane etiam illud commenticium, quo Priamus est conturbatus, quia. máter gravida párere ex se ardentém facem Visást in somnis Hécuba; quo factó pater Rex ípse Priamus sómnio mentís metu Percúlsus curis súmptus suspirántibus Exsácrificabat hóstiis balántibus. Tum cóniecturam póstulat pacém petens, Ut se édoceret, óbsecrans Apóllinem, Quo sése vertant tántae sortes sómnium. Ibi éx oraclo vóce divina édidit Apóllo, puerum, prímus Priamo quí foret Postílla natus, témperaret tóllere; Eum ésse exitium Tróiae, pestem Pérgamo. . máter gravida párere ex se ardentém facem Visást in somnis Hécuba; quo factó pater Rex ípse Priamus sómnio mentís metu Percúlsus curis súmptus suspirántibus Exsácrificabat hóstiis balántibus. Tum cóniecturam póstulat pacém petens, Ut se édoceret, óbsecrans Apóllinem, Quo sése vertant tántae sortes sómnium. Ibi éx oraclo vóce divina édidit Apóllo, puerum, prímus Priamo quí foret Postílla natus, témperaret tóllere; Eum ésse exitium Tróiae, pestem Pérgamo.