Sint haec, ut dixi, somnia fabularum, hisque adiungatur etiam Aeneae somnium, quod in nostri Fabii Pictoris Graecis annalibus eius modi est, ut omnia, quae ab Aenea gesta sunt quaeque illi acciderunt, ea fuerint, quae ei secundum quietem visa sunt. Sed propiora videamus. Cuiusnam modi est Superbi Tarquinii somnium, de quo in Bruto Accii loquitur ipse?