sed iam haruspicum reliqua responsa videamus. oratores contra ivs fasqve interfectos. quid est hoc? de Alexandrinis esse video sermonem; quem ego non refuto. sic enim sentio, ius legatorum, cum hominum praesidio munitum sit, tum etiam divino iure esse vallatumsed quaero ab illo qui omnis indices tribunus e carcere in forum effudit, cuius arbitrio sicae nunc omnes atque omnia venena tractantur, qui cum Hermarcho Chio syngraphas fecit, ecquid sciat unum acerrimum adversarium Hermarchi, Theodosium, legatum ad senatum a civitate libera missum sica percussum? quod non minus quam de Alexandrinis indignum dis immortalibus esse visum certo scio.