nec confero nunc in te unum omnia. spes maior esset salutis, si praeter te nemo esset impurus; plures sunt; hoc et tu tibi confidis magis et nos prope iure diffidimus. quis Platorem ex Orestide, quae pars Macedoniae libera est, hominem in illis locis clarum ac nobilem, legatum Thessalonicam ad nostrum, ut se ipse appellavit, imperatorem venisse nescit? quem ille propter pecuniam, quam ab eo extorquere non poterat, in vinclasecuris suas cruentari scelere noluit: nomen quidem populi Romani tanto scelere contaminavit ut id nulla re possit nisi ipsius supplicio expiari. qualis hunc carnifices putamus habere, qui etiam medicis suis non ad salutem sed ad necem utatur?