et video in haruspicum responsum haec esse subiunctasacrificia vetvsta occvltaqve minvs diligenter facta pollvtaqve. haruspices haec loquunturmulti enim suntquis praeter hunc unum? obscure diciturquid planius, quid religiosius, quid gravius dici potest? vetvsta occvltaqve. nego ulla verba Lentulum, gravem oratorem ac disertum, saepius, cum te accusaret, usurpasse quam haec quae nunc ex Etruscis libris in te conversa atque interpretata dicuntur. etenim quod sacrificium tam vetustum est quam hoc quod a regibus aequale huius urbis accepimus? quod autem tam occultum quam id quod non solum curiosos oculos excludit sed etiam errantis, quo non modo improbitas sed ne imprudentia quidem possitbonam dicitnon ignovit, mihi crede, non: nisi forte tibi esse ignotum putas, quod te iudices emiserunt excussum et exhaustum, suo iudicio absolutum, omnium condemnatum, aut quod oculos, ut opinio illius religionis est, non perdidisti.