quis enim ante tean tibi luminis obesset caecitas plus quam libidinis? ne id quidem sentis, coniventistibi vero, si diligenter attendes, intelleges hominum poenas deesse adhuc, non deorum. homines te in re foedissima defenderunt, homines turpissimum nocentissimumque laudarunt, homines prope confitentem iudicio liberaverunt, hominibus iniuria tui stupri inlata in ipsos dolori non fuit, homines tibi arma alii in me, alii post in illum invictum civem dederunt, hominum beneficia prorsus concedo tibi iam maiora