omnium autem causarum in aliis inest con- stantia, in aliis non inest. In natura et in arte constantia est, in ceteris nulla. sed tamen earum causarum quae non sunt constantes aliae sunt perspicuae, aliae latent. Perspicuae sunt quae appetitionem animi iudiciumque tangunt; latent quae subiectae sunt fortunae. Cum enim nihil sine causa fiat, hoc ipsum est fortunae