quae autem fortuna, vel ignorata vel voluntaria Nam iacere telum voluntatis est, ferire quem nolueris fortunae. Ex quo ARIES SVBICITVR ille in vestris actionibus: SI TELVM MANV FVGIT MAGIS QVAM IECIT. Cadunt etiam in ignora- tionem atque imprudentiam perturbationes animi; quae quamquam sunt voluntariae—obiurgatione enim et admon- itione deiciuntur—tamen habent tantbs motus, ut ea quae voluntaria sunt aut necessaria interdum aut certe ignorata videantur.