omnibus igitur rebus ornatum hominem tam hunc tu vitae splendorem maculis aspergis istis? iacis adulteria, quae nemo non modo nomine sed ne suspicione quidem possit agnoscere. bimaritum appellas, ut verba etiam fingas, non solum crimina. ductum esse ab eo in provinciam aliquem dicis