O adulescentiam traductam eleganter, cui quidem cum quod licuerit obiciatur, tamen id ipsum falsum reperiatur! emissus aliquiset quidem emissus per imprudentiam, emissusatque haec nec ulla alia sunt coniecta maledicta in eius vitam de cuius vos pudore, religione, integritate dubitetis. pater vero, inquit, etiam obesse filio debet. O vocem duram atque indignam tua probitate, Laterensis! pater ut in iudicio capitis, pater ut in dimicatione fortunarum, pater ut apud talis viros obesse filio debeat? qui si esset turpissimus, si sordidissimus