hac ille tam varia multiplicique natura cum omnis omnibus exneque qua re ista condicio, iudices, respuatur, nec Catilinae familiaritatis crimen haereat. est enim commune cum multis et cum quibusdamme ipsum, me, inquam, quondam paene ille decepit, cum et civis mihi bonus et optimi cuiusque cupidus et firmus amicus ac fidelis videretur; cuius ego facinora oculis prius quam opinione, manibus ante quam suspicione deprendi. cuius in magnis catervis amicorum si fuit etiam Caelius, magis est ut ipse moleste ferat errasse se, sicuti non numquam in eodem homine me quoque erroris mei paenitet, quam ut istius