itaque a maledictis impudicitiaeposuistis enim, atque id tamen titubanter et strictim, coniurationis hunc propter amicitiamqui enim tantus furor in Caelio, quod tantum aut in moribus naturaque volnus aut in re atque fortuna? ubi denique est in ista suspicione Caeli nomen auditum? nimium multa de re minime dubia loquor; hoc tamennon modo si socius coniurationis, sed nisi inimicissimus istius sceleris fuisset, numquam coniurationis accusatione adulescentiam suam potissimum commendare voluisset.