ergo ad dilucide narrandum eadem illa superiora explanandi et inlustrandi praecepta repetemus, in quibus sit brevitas ea quae saepissime in narratione laudatur, de qua supra dictum est. Probabilis autem erit, si personis, si temporibus, si locis ea quae narrabuntur consentient; si cuiusque facti et eventi causa ponetur; si testata dici videbuntur, si cum hominum opinione auctoritate, si cum lege, cum more, cum religione coniuncta; si probitas narrantis significabitur, si antiquitas, si memoria, si orationis veritas et vitae fides. Suavis autem narratio est quae habet admirationes exspectationes exitus inopinatos, interpositos