C. Nempe ea sequuntur, quae ad faciendam fidem pertinent. P. Ita est: quae quidem in confirmationem et in reprehensionem dividuntur. Nam in confirmando nostra probare volumus, in reprehendendo redarguere contraria. Quoniam igitur omne, quod in controversiam venit, id aut sit necne sit aut quid sit aut quale sit quaeritur, in primo coniectura valet, in altero definitio, in tertio ratio. C. Teneo istam distributionem. Nunc coniecturae locos quaero.