veri similia autem partim singula movent e suo pondere, partim, etiam si videntur esse exigua per se, multum tamen cum sunt coacervata proficiunt. Atque in his veri similibus insunt non numquam etiam certae rerum et propriae notae. Maximam autem fidem facit ad similitudinem veri primum exemplum, deinde introducta rei similitudo; fabula etiam non numquam, etsi sit incredibilis, tamen homines commovet.