C. Quid, definitionis quae ratio est et quae via? P. Non dubium est id quidem quin definitio genere declaretur et proprietate quadam aut etiam communium frequentia, ex quibus proprium quid sit eluceat. Sed quoniam de propriis oritur plerumque magna dissensio, definiendum saepe est ex contrariis, saepe etiam ex dissimilibus, saepe ex paribus. Quam ob rem descriptiones quoque sunt in hoc genere saepe aptae et enumeratio consequentium, in primisque commovet explicatio vocabuli ac nominis.