P. Est ergo, ut supra dictum est, explicatio argumenti argumentatio, sed ea conficitur, cum sumpseris aut non dubia aut probabilia, ex quibus id efficias quod aut dubium aut minus probabile per se videtur. Argumentandi autem duo sunt genera, quorum alterum ad fidem derecto spectat, alterum se inflectit ad motum. Derecto igitur