est etiam illa varietas in argumentando et non iniucunda distinctio, ut cum interrogamus nosmet ipsos aut percontamur aut imperamus aut optamus, quae sunt cum aliis compluribus sententiarum ornamenta. Vitare autem similitudinem poterimus, non semper a proposito ordientes; et si non omnia disputando confirmabimus breviterque interdum quae erunt satis aperta ponemus; quodque ex eis efficietur, si id apertum, non habebimus necesse semper concludere.