C. Quid illa quae sine arte appellantur, quae iamecquonam loco artis indigent? P. Illa vero indigent nec eo dicuntur sine arte, quod ita sint, sed quod ea non parit oratoris ars, sed foris ad se delata tamen arte tractat, et maxime in testibus.