C. Quoniam et de ipso oratore et de oratione dixisti, expone eum mihi nunc quem ex tribus extremum proposuisti quaestionis locum. P. Duo sunt ut in initio dixi quaestionum genera, quorum alterum finitum temporibus et personis causam appello, alterum infinitum nullis neque personis neque temporibus notatum propositum voco. Sed est propositum quasicontroversiae; inest enim infinitum in definito et ad illud tamen referuntur omnia.