quam ob rem prius de proposito dicamus: cuius genera sunt duo, cognitionis alterum; eius scientia est finis, ut verine sint sensus: alterum actionis; quod refertur ad faciendum quid, ut si quaeratur quibus officiis amicitia colenda sit. Rursus superioris genera sunt tria: sit necne sit et quid sit et quale sit. Sit necne sit, ut ius in natura sit an in more; quid autem sit, sic: sitne ius id quod maiori parti sit utile; quale autem sit, sic: iuste vivere sitne utile.