rursus autem ex cognitionis consultatione, ubi sit necne sit aut fuerit futurumve sit quaeritur, unum genus est quaestionis, possitne aliquid effici, ut cum quaeritur ecquisnam perfecte sapiens esse possit; alterum, quem ad modum quidque fiat, ut quonam pacto virtus pariatur, naturane an ratione an usu? Cuius generis omnes sunt in quibus, ut in obscuris naturalibusque quaestionibus, causae rationesque rerum explicantur.