actionis autem duo sunt genera: unum ad persequendum aliquid aut declinandum, ut quibus rebus adipisci gloriam possis aut quo modo invidia vitetur; alterum, quod ad aliquam commoditatem usumque referatur