eorum autem, quae propter se expetuntur partim honestate ipsa partim commoditate aliqua expetuntur; honestate, ea quae proficiscuntur ab his virtutibus de quibus paulo ante est dictum, quae sunt laudabilia ipsa per sese; commoditate autem aliqua quae sunt in corporis aut in fortunae bonis expetenda. Quorum alia sunt quasi quadam cum