est etiam quaedam quasi materies subiecta honestati, quae maxime spectatur in amicitiis. Amicitiae autem caritate et amore cernuntur. Nam cum deorum tum parentum patriaeque cultus eorumque hominum qui aut sapientia aut opibus excellunt ad caritatem referri solent. Coniuges autem et liberi et fratres et alii quos usus familiaritasque coniunxit quamquam etiam caritate ipsa tamen amore maxime continentur. In his igitur rebus cum bona sint, facile est intellectu quae sint contraria.