at quae estcenturionum’ inquit. quid? isti ordini iudicatus lege Iulia, etiam ante Pompeiacensus praefiniebatur,’ inquit. non centurioni quidem solum sed equiti etiam Romano; itaque viri fortissimi atque honestissiminon quaero’ inquit ‘istos: quicumque ordinem duxit, iudicet.’ at si ferretis quicumque equo meruisset, quod est lautiusnon quaero’ inquit ‘ista: addo etiam iudices manipularis ex legione alaudarum. aliter enim nostri negant posse se salvos esse.’ O contumeliosum honorem eis quos ad iudicandum nec opinantis vocatis! hic enim est legis index utin quo quantus error est, di immortales! eorum qui istam legem excogitaverunt! Vt enim quisque sordidissimus videbitur, ita libentissime severitate iudicandi sordis suas eluet laborabitque ut honestis decuriis potius dignus videatur quam in turpem iure coniectus.