altera promulgata lex est ut ethaecquis est enim hodie cuius intersit istam legem manerenemo reus est legibus illis, nemo quem futurum putemus. armis enim gesta numquam profecto in iudicium vocabuntur. ‘at res popularisomnes enim iam cives de rei publicae salute una et mente et voce consentiunt. quae est igitur ista cupiditas legis eius ferendae quae turpitudinem summam habeat, gratiam nullam? quid enim turpius quam qui maiestatem populi Romani minuerit per vim, eum damnatum iudicio ad eam ipsam vim reverti propter quam sit iure damnatus?