ac de his tamen legibus quae promulgatae sunt saltem queri possumus: de eis quae iam latae dicuntur ne illudillae enim sine ulla promulgatione latae sunt ante quam scriptae. quaero autem quid sit cur aut ego aut quisquam vestrum, patres conscripti, bonis tribunis plebiparatos habemus qui intercedant; paratos qui rem publicam religione defendant: vacui metu esse debemus. ‘quas tu mihi’ inquit ‘intercessiones, quas religiones?’ eas scilicet quibus rei publicae salus continetur. ‘neglegimus ista et nimis antiqua ac stulta ducimus: forum saepietur; omnes claudentur aditus; armati in praesidiis multis locis conlocabuntur.’ quid tum?