quod ita erit gestum, id lex erit? et in aes incidi iubebitis, credo, illa legitima: consules populum iure rogaverunt—hocine apopulusque iure scivit. qui populus? isne qui exclusus est? quo iure? an eo quod vi et armis omne sublatum est? atque haecloquor de legibus promulgatis, de quibus est integrum vobis, demonstro vitia: tollite! denuntio vim: arma removete