irasci quidem vos mihi, Dolabella, pro re publica dicenti non oportebitquamquam te quidem id facturum non arbitror—novivideo autem quam sit odiosum habere eundemego, si quid in vitam eius aut in mores cum contumelia dixero, quo minus mihi inimicissimus sit non recusabo; sinarmis utatur, si ita necesse est, ut dicit, sui defendendi causa: eis qui pro re publica quae ipsis visa erunt dixerint ista arma ne noceant. quid hac postulatione dici potest aequius?