at iste, qui senatu non egeret, neque desideravit quemquam etqui chirographa Caesaris defendisset lucri sui causa, is leges Caesaris easque praeclaras, ut rem publicam concutere posset, evertit. numerum annorum provinciis prorogavit; idemque, cum actorum Caesaris defensor esse deberet, et in publicisin publicis nihil est lege gravius; in privatis firmissimum est testamentum. leges alias sine promulgatione sustulit, alias ut tolleret promulgavit. testamentum inritum fecit, quod etiam infimis civibus semper obtentum est. signa, tabulas, quas populo Caesar una cum hortis legavit, eas hic partim in hortos Pompei deportavit, partim in villam Scipionis.