et tu in Caesaris memoria diligens, tu illum amas mortuum? quem is honorem maiorem consecutus erat quam ut haberet pulvinar, simulacrum, fastigium, flaminem? est ergo flamen, ut Iovi, ut Marti, ut Quirino, sic divo Iulio M. Antonius? quid igitur cessas? cur non inaugurarissume diem, vide qui te inauguret: conlegae sumus; nemo negabit. O detestabilem hominem, sive quodquaero deinceps num hodiernus dies qui sit ignores? nescis heri quartum in circo diem ludorum Romanorum fuisse? te autem ipsum ad populum tulisse ut quintus praeterea dies Caesari tribueretur? cur non sumus praetextati? cur honorem Caesaris tua lege datum deseri patimur? an supplicationes addendo diemaut undique religionem tolle aut usque