quaerismihi vero nihil istorum placet: sed tu qui acta Caesaris defendis quid potes dicere cur alia defendas, alia non cures? Nisi forte vis fateri te omnia quaestu tuo, non illius dignitate metiri. quid ad haec tandem? exspecto enim eloquentiamdisertissimum cognovi avum tuum, at te etiam apertiorem in dicendo. ille numquam nudus est contionatus: tuum hominis simplicis pectus vidimus. respondebisne ad haec, aut omnino hiscere audebis? ecquid reperies ex tam longa oratione mea cui te respondere posse confidas? sed praeterita omittamus.