at etiam quodam loco facetus esse voluisti. quam id tein quo est tua culpa non nullaaliquid enim salis a mima uxore trahere potuisti. ‘cedant arma togae.’ quid? tum nonne cesserunt? at postea tuis armis cessit toga. quaeramus igitur utrum melius fuerit libertati populi Romani sceleratorum arma an libertatem nostram armis tuis cedere. nec vero tibi de versibus plurased haec non huius temporis: maiora videamus