P. Clodium meo consilio interfectum esse dixisti. quidnam homines putarent, si tum occisus esset cum tu illum in foro inspectantequod quidemat Miloni ne favere quidem potui; prius enim rem transegit quam quisquam eumat ego suasi. scilicet is animus erat Milonis ut prodesse rei publicae sine suasore non posset. at laetatus sum. quid ergo? in tanta laetitia cunctae civitatis me unum tristem esse oportebat?