restituebatsi severus, cur non in omnis? si misericors, cur non in suos? sed omitto ceteros: Licinium lenticulamquam attulisti rationem populo Romano cur eum restitui oporteret? absentem, credo, in reos relatum; rem indicta causa iudicatam; nullum fuisse de alea lege iudicium; vi oppressum et armis; postremo, quod de patruo tuo dicebatur, pecunia iudicium esse corruptum? nihil horum. at vir bonus et re publica dignus. nihil id quidem ad rem; egohominem omnium nequissimum qui non dubitaret vel in foro alea ludere, lege quae est de alea condemnatum qui in integrum restituit, is non apertissime studium suum ipse profitetur?