in eodem vero tribunatu, cum Caesar in Hispaniam proficiscens huic conculcandam Italiam tradidisset, quae fuit eius peragratio itinerum, lustratio municipiorum! scio me in rebus celebratissimis omnium sermone versari, eaque quae dico dicturusque sum notiora esse omnibus qui in Italia tum fuerunt quam mihi qui non fui: notabo tamen singulas res, etsi nullo modo poterit oratio mea satis facere vestrae scientiae. etenim quod umquam in terris tantum flagitium exstitisse auditum est, tantam turpitudinem, tantum dedecus.