primum dignitas in tam tenui scientia non potest esse; res enim sunt parvae, prope in singulis litteris atque interpunctionibus verborum occupatae. deinde, etiam si quid apud maiores nostros fuit in isto studioposset agi lege necne pauci quondam sciebant; fastos enim volgo non habebant. erant in magna potentia qui consulebantur; a quibus etiam dies tamquam a Chaldaeis petebaturinventus est scriba quidam, Cn.Gnaeus Flavius, qui cornicum oculos confixerit et singulis diebus ediscendishisitaque irati illi, quod sunt veriti ne dierum ratione pervolgataagi