cum hoc fieri bellissime posset: 'fundus Sabinus meus est.' 'immo meus,' deinde iudicium, noluerunt. 'Fvndvs' inquit 'qui est in agro qui sabinus vocatur.' satis verbose; cedo quideum ego ex iure Quiritium' quid tum? 'inde ibi' quid huic tam loquaciter litigioso responderet ille unde petebatur non habebat. transit idem iuris consultus tibicinis Latini modo. 'Vnde tu me' inquit 'ex iure manum consertum vocasti, inde ibi ego te revoco.' praetorSuis' praesto aderat sapiens ille qui inire viam doceret. 'redite viam.' eodem duce redibant. haec iam tum apud illos barbatosisdem ineptiis fucataQuando te in iure conspicio' et haecanne tu dicas' quae dum erant occulta, necessario ab eis qui ea tenebant petebantur; postea vero pervolgata atque in manibus iactata et excussa, inanissima prudentiae reperta sunt, fraudis autem et stultitiae plenissima.