'videsne tu illum tristem, demissum? iacet, diffiditserpit hic rumor. 'scis tu illum accusationem cogitare, inquirere in competitores, testis quaerere? Alium fac iameius modi rumoribus accedit eodem ut etiam ipse candidatus totum animum atque omnem curam operam diligentiamque suam in petitione non possit ponere. adiungitur enim accusationis cogitatio, non parva res sed nimirum omnium maxima. Magnum est enim te comparare ea quibus possis hominem e civitate, praesertim non inopem neque infirmum, exturbare, qui et per se et per suos et vero etiam per alienos defendatur. omnes enim ad pericula propulsanda concurrimus et qui non aperte inimici sumus etiam alienissimis in capitis periculis amicissimorum officia et studia praestamus.