qua re ego expertus et petendi et defendendi et accusandi molestiam sic intellexi in petendo studium esse acerrimum, in defendendo officium, in accusando laborem. itaque sic statuo fieri nullo modo posse ut idem accusationem et petitionem consulatus diligenter adornet atque instruat. Vnum sustinere pauci possunt, utrumque nemo. tu cum te de curriculo petitionis deflexisses animumque ad accusandum transtulisses, existimastivehementer errasti. quis enim dies fuit, postea quam in istam accusandi denuntiationem ingressus es, quem tu non totum in ista ratione consumpseris? legem ambitus flagitasti, quae tibi non deerat; erat enim severissime scripta Calpurnia. gestus est mos et voluntati et dignitati tuae. sed tota illa lex accusationem tuam, si haberes nocentem reum, fortasse armasset; petitioni vero refragata est.