haec omnia tibi accusandi viam muniebant, adipiscendi obsaepiebant. atque ex omnibus illa plaga est iniecta petitioni tuae non tacente me maxima, de qua ab homine ingeniosissimo et copiosissimo, Q.quo etiam mihi durior locus est dicendi datus ut, cum ante me et ille dixisset et vir summa dignitate et diligentia et facultate dicendi, M.Marcus Crassus, ego in extremo non partem aliquam agerem causae sed de tota re dicerem quod mihi videretur. itaque in isdem rebus fere versor et quoad sed tamen, Servi, quam te securim putas iniecisse petitioni tuae, cum populum Romanum in eum metum adduxisti ut pertimesceret ne consul Catilina fieret, dum tu accusationem comparares deposita atque abiecta petitione?