Poena gravior in plebem tua voce efflagitata est; commoti animi tenuiorum. exsilium in nostrum ordinem; concessit senatus postulationi tuae, sed non libenter duriorem fortunae communi condicionem te auctore constituit. morbi excusationi poena addita est; voluntas offensa multorum quibus aut contra valetudinis commodum laborandum est aut incommodo morbi etiam ceteri vitae fructus relinquendi. quid ergo? haecis qui auctoritati senatus, voluntati tuae paruit, denique is tulit cuiilla quidemconfusionem suffragiorum flagitasti, †praerogationumgraviter homines honesti atque in suis vicinitatibusidem editicios iudices esse voluisti, ut odia occulta