his tantis in rebus tantisque in periculis est tuum, M.Marce Cato, qui mihividerissustinendum quamquam huiusce rei potestas omnis in vobis sita est, iudices; totam rem publicam vos in hac causa tenetis, vos gubernatis. si L.Lucius Catilina cum suo consilio nefariorum hominum quos secum eduxit hac de re posset iudicare, condemnaret L.Lucium Murenam, si interficere posset, occideret. petunt enim rationes illius ut orbetur auxilio res publica, ut minuatur contra suumidemne igitur delecti ex amplissimis ordinibus honestissimi atque sapientissimi viri iudicabunt quod ille importunissimus gladiator, hostis rei publicae iudicaret