mihi credite, iudices, in hac causa non solum de L.Lucii Murenae verum etiam de vestra salute sententiam feretis. in discrimen extremum venimus; nihil est iam unde nos reficiamus aut ubi lapsi resistamus. non solum minuenda non sunt auxilia quae habemus sed etiam nova, si fieri possit, comparanda. Hostis est enim non apud Anienem, quod bello Punico gravissimum visum est, sed in urbe, in foro — di immortales! sine gemitu hoc dici non potest — non nemo etiam in illo sacrario rei publicae, in ipsa, inquam, curia non nemo hostis est. di faxint ut meus conlega, vir fortissimus, hoc Catilinae nefarium latrocinium armatus opprimat! ego togatus vobis bonisque omnibus adiutoribus hoc quod conceptum res publica periculum